Arcana Coelestia (Elliott) n. 9449

Previous Number Next Number See English 

9449. Signa quod remissa sint peccata, sunt quae sequuntur: percipiunt jucundum in colendo Deum propter Deum, in serviendo proximo propter proximum, ita in faciendo bonum propter bonum: et in credendo verum propter verum; nolunt mereri per aliquid charitatis et fidei; fugiunt et aversantur mala, ut inimicitias, odia, vindictas: immisericordias, adulteria; verbo, omnia quae sunt contra Deum et contra proximum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church