Arcana Coelestia (Elliott) n. 950

Previous Number Next Number See English 

950. Erat phalanx spirituum exsurgens a latere Gehennae in altum antrorsum, ex quorum sphaera perceptum, (spiritus ad primum adventum possunt ex sola sphaera percipi quales sunt) quod vilem haberent Dominum et contemnerent omnem cultum Divinum; loquebantur undulatorie; unus ex iis scandalose contra Dominum locutus, qui ilico dejectus versus unum latus Gehennae: ferebantur ab anteriore supra caput animo ut offenderent, cum quibus se conjungerent ut subjugarent alios; sed retardabantur in via, et iis dictum quod desisterent quia hoc verteretur iis in malum; ita subsistebant; tunc visi sunt, facie erant nigri et circum caput habebant fasciam albam, quo significatur quod spectent cultum Divinum sicut nigrum, ita quoque Verbum Domini, modo utile ut teneat vulgus in vinculo conscientiae. Domicilium eorum est prope Gehennam ubi dracones volantes non venenati, unde vocatur hoc 'domicilium draconum'; sed quia non dolosi, infernum eorum non ita grave est. Tales quoque sibi suaeque prudentiae adscribunt omnia et se nullum timere jactant; sed ostensum iis quod modo sibilus eos in terrorem et fugam ageret; audito sibili ex terrore putabant totum infernum ascendere ut eos auferret, et ex heroibus facti subito sicut mulieres.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church