Arcana Coelestia (Elliott) n. 9656

Previous Number Next Number See English 

9656. `Et erunt geminati ab infra, et simul geminati ad caput ejus': quod significet conjunctionem ab exteriore et ab interiore, constat ex significatione `geminari' quod sit conjunctim agi; ex significatione `ab infra' quod sit ab exteriore, nam quod extra est, hoc exprimitur in Verbo per infra, et quod intra est, per supra {1}, n. 3084, 4599, 5141, 8325; inde profunda sunt exteriora, et alta sunt interiora, n. (x)2148, 4210, 4599; et ex significatione `capitis' cum dicitur ab infra ad caput quod sit ab interiore; quod id per `caput' significetur, est quia caput est supra corpus {2}, et per superiora significantur interiora, ut nunc dictum est {3}; et praeterea interiora hominis sunt in ejus capite, ibi enim sunt principia {4} sensuum et motuum, et principia sunt intima, quia ab illis {5} derivantur reliqua, principia namque {6} sunt sicut venae fontium, (c)a quibus rivi; [2] inde (o)quoque est quod interiora exprimantur per `caput' in Verbo, ut apud Esaiam, Exscindet Jehovah (c)ab Israele caput et caudam, ramum et juncum uno die, ix (x)13 [A.V. 14]:

{7} apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et cauda, ramus et juncus, xix 15;

agitur ibi de Ecclesia, cujus interiora sunt caput, (x)et exteriora cauda: [3] apud eundem, In omnibus capitibus calvities, omnis barba rasa, xvi 2 [A.V. xv 2];

`calvities in capitibus' pro non bono et vero in interioribus, `barba rasa' pro non bono et vero in exterioribus: apud Jeremiam, Ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Aschure, et manus tuae super capite tuo; (x)eo quod abominatus est Jehovah praesidia tua, ii 36, 37;

ita describitur pudor propter deperdita {8} bona et vera Ecclesiae per scientifica et per ratiocinia ex illis; `Aegyptus' est scientificum, `Aschur' est ratiocinatio ex illis, `manus super capite' pro contegere interiora ob pudorem: similiter alibi apud eundem, Pudefacti sunt, et (x)ignominia affecti, ac obtexerunt caput suum, xiv 3, 4; (o)et 2 Sam. xiii 19. @1 quod sit conjungi; ex significatione ab infra, quod sit ab extra seu exteriori, nam quod exterius est hoc exprimitur per inferius, et quod interius est per superius$ @2 omnia corporis$ @3 dictum est i ostensum est$ @4 quia ibi principia sunt$ @5 inde$ @6 enim$ @7 i et$ @8 After Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church