Arcana Coelestia (Elliott) n. 9697

Previous Number Next Number See English 

9697. Interrogati sunt de sole mundi eorum qui illuminat tellurem eorum; dicebant quod sol illis appareat flammeus; et cum magnitudinem solis nostrae telluris repraesentarem, dicebant quod minor sit, nam sol illis est coram nostris oculis stella; et ab angelis audivi quod esset stella inter minores; dicebant etiam quod e tellure sua quoque caelum stelliferum videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church