Arcana Coelestia (Elliott) n. 9791

Previous Number Next Number See English 

9791. Homo qui in spiritu est, quando id datur a Domino, spectare potest obvia in tellure, prope quam est; nam in altera vita non est spatium, ita nulla longinquitas illis qui in simili statu sunt, secundum illa quae prius n. 9579-9581 dicta sunt; similiter hoc factum est, sicut cum spiritibus quarundam tellurum in mundo nostro solari, quibus a Domino datum est per meos oculos videre plura in nostra tellure, de qua re aliquoties prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church