9816. Vers. 3, 4. Et tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae, et facient vestes Aharonis ad sanctificandum eum, ad sacerdotio fungendum eum Mihi. Et hae vestes quas facient, pectorale, et ephodum, [et pallium,] et {1}tunicam tesselatam, {2}cidarim, et {3}balteum; et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus, ad fungendum eum sacerdotio Mihi. `Et tu loqueris ad (x)omnes sapientes corde' significat influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt: `quos implevi spiritu sapientiae' significat quibus inscriptum est Divinum Verum: `et facient vestes Aharonis' significat per quos regnum spirituale: `ad sanctificandum eum {4}' significat sic repraesentativum Divini Veri in illo regno: `ad sacerdotio fungendum eum Mihi' significat repraesentativum Domini: `et hae vestes quas facient' significat Divina Vera in regno spirituali, quo ordine: `pectorale' significat Divinum Verum elucens ex Divino Bono: `et ephodum' significat Divinum Verum ibi in forma externa in quod desinunt interiora: `et pallium' significat Divinum Verum ibi in forma interna: `et {1}tunicam tesselatam' significat Divinum Verum ibi intime procedens immediate a Divino Caelesti: `et {2}cidarim' significat intelligentiam et sapientiam: `et {3}balteum' significat commune vinculum, ut omnia ad unum finem spectent: `et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus' significat sic repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti: `ad fungendum eum sacerdotio Mihi' significat repraesentativum Domini. 1 Tunica tesselata IT 2 Cidaris IT 3 Baltheus IT 4 i and d Mihi A, i Mihi IT