Divine Love and Wisdom (Ager) n. 101

Previous Number Next Number See English 

101. Quod Calor et Lux, hoc est, Spirituale procedens a Domino ut Sole, unum faciant, illustrari potest per calorem et lucem, quae procedunt a Sole Mundi naturalis; illa duo etiam unum faciunt in exeundo a Sole illo: quod non unum faciant in terris, non est ex Sole illo, sed ex Tellure; haec enim quotidie volvitur circum axem, et quotannis circumfertur secundum Ecclipticam; inde apparentia est quod Calor et Lux non unum faciant, media enim aestate est plus caloris quam lucis, et media hyeme est plus lucis quam caloris: [2] simile est in Mundo spirituali; sed tellus ibi non circumvolvitur et circumfertur, verum Angeli plus et minus se convertunt ad Dominum, et qui plus se convertunt, plus ex calore et minus ex luce recipiunt, et qui minus se convertunt ad Dominum, plus ex luce et minus ex calore recipiunt; inde est quod Coeli, qui ex Angelis sunt, distincti sint in duo Regna, quorum unum vocatur Coeleste, alterum Spirituale; Angeli coelestes plus recipiunt ex calore, et Angeli spirituales plus ex luce. Secundum receptionem caloris et lucis ab illis apparent quoque terrae, super quibus habitant. Plenaria est correspondentia, modo loco motus telluris sumatur mutatio status angelorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church