Divine Love and Wisdom (Ager) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. QUOD DISTANTIA INTER SOLEM ET INTER ANGELOS IN MUNDO SPIRITUALI SIT APPARENTIA SECUNDUM RECEPTIONEM DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE AB ILLIS. Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis: quamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae veritates apparentes,* secundum quas unusquisque potest cogitare et loqui; at dum acceptantur pro ipsis veritatibus, quod fit dum confirmantur, tunc apparentes veritates fiunt falsitates et fallaciae. Sicut pro exemplo; apparentia est, quod Sol quotidie circum tellurem feratur, et quotannis secundum Ecclipticam progrediatur; hoc quamdiu non confirmatur, est veritas apparens, secundum quam quisque potest cogitare et loqui; dicere enim potest, quod Sol oriatur et occidat, et per id faciat mane, meridiem, vesperam et noctem; tum quod Sol nunc sit in illis aut in illis gradibus Ecclipticae seu suae altitudinis, et quod per id faciat ver, aestatem, autumnum et hyemem; at dum confirmatur quod illa apparentia sit ipsa veritas, tunc confirmator cogitat et loquitur ex fallacia falsitatem. Simile est cum innumeris aliis apparentiis, non modo in naturalibus, civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus. * Prima editio: apparentiis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church