Divine Love and Wisdom (Ager) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. Quod ita sit, aegre potest comprehendi idea naturali, quia in illa est spatium, sed potest comprehendi idea spirituali, quia in ea non est spatium; in hac idea sunt Angeli. Hoc usque comprehendi idea naturali potest, quod Amor et Sapientia, seu quod idem, quod Dominus qui est Divinus Amor et Divina Sapientia, non possit progredi per spatia, sed quod sit apud unumquemvis secundum receptionem. Quod Dominus sit praesens apud omnes, docet Ipse apud Matthaeum Cap. XXVIII:20 : et quod mansionem faciat apud illos qui amant Ipsum, Joh. XIV:23.* * Prima editio: XIV.21.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church