Divine Love and Wisdom (Ager) n. 125

Previous Number Next Number See English 

125. Quia Plagae sunt variae Receptiones amoris et sapientiae ab angelis, dicetur de varietate, ex qua apparentia illa existit. Dominus est in angelo et angelus in Domino, ut in Articulo praecedente ostensum est; sed quia apparet sicut Dominus ut Sol sit extra illum, apparet etiam quod Dominus videat illum e Sole, et quod ille videat Dominum in Sole, quod est paene sicut imago apparet in speculo: quare si ex apparentia illa loquendum sit, tunc res talis est,* quod Dominus videat et inspiciat unumquemvis facie ad faciem, sed quod vicissim angeli non ita Dominum; illi qui in amore in Dominum a Domino sunt, vident Ipsum directe[;] ideo illi sunt in Oriente et Occidente; illi autem qui plus in sapientia sunt, vident Dominum oblique ad dextrum, et qui minus in sapientia sunt, oblique ad sinistrum; ideo hi et illi sunt in septentrione et meridie. [2] Quod hi in obliquo aspectu sint, est quia amor et sapientia ut unum procedunt a Domino, sed non ut unum recipiuntur ab Angelis, ut quoque prius dictum est, et sapientia, quae abundat super amorem, apparet quidem ut sapientia, sed usque non est, quia superabundanti sapientiae non inest vita ex amore. Ex his patet, unde est diversitas receptionis, juxta quam habitationes Angelorum secundum Plagas in Mundo spirituali apparent. * Prima editio: est;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church