Divine Love and Wisdom (Ager) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. Quoniam Plagae ita sunt Angelo, et quoque universo Coelo, quasi inscriptae, ideo Angelus scit domum suam et habitationem suam, ubicunque vadit, secus ac homo in mundo; causa quod homo non sciat domum et habitationem ex plaga in se, est quia cogitat ex spatio, ita ex plagis naturalis mundi, quae non commune habent cum plagis mundi spiritualis. At usque avibus et animalibus inest talis scientia, illis enim insitum est scire domos et habitationes suas ex se, ut notum est ex multa experientia; indicium, quod tale sit in spirituali mundo; nam omnia quae existunt in naturali mundo sunt effectus, et omnia quae existunt in spirituali mundo sunt effectuum illorum causae[;] naturale quod non trahit causam ex spirituali, non existit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church