Divine Love and Wisdom (Ager) n. 240

Previous Number Next Number See English 

240. Sunt binae facultates a Domino apud hominem, per quas homo distinguitur a bestiis[;] una facultas est, quod possit intelligere quid verum est, et quid bonum; haec facultas vocatur Rationalitas, et est facultas ejus Intellectus: altera facultas est quod possit facere verum et bonum[;] haec facultas vocatur Libertas, et est facultas ejus voluntatis; homo enim potest ex rationalitate sua cogitare quicquid lubet, tam cum Deo quam contra Deum, et cum proximo et contra proximum, et quoque potest velle et facere, quae cogitat, sed cum videt malum et timet poenam, potest ex libero desistere a faciendo. [2] Homo ex binis illis facultatibus est homo, et distinguitur a bestiis. Binae illae facultates sunt homini a Domino, et continue sunt ab Ipso, nec ei auferuntur, nam si auferrentur, periret humanum ejus. In his binis facultatibus est Dominus apud unumquemvis hominem, tam apud bonum quam apud malum; sunt illae mansio Domini in Humano Genere; inde est quod omnis homo tam bonus quam malus vivat in aeternum. At mansio Domini propior apud hominem est, sicut homo mediis illis facultatibus aperit gradus superiores; per aperitionem enim illorum venit in Gradus superiores amoris et sapientiae, sic propius ad Dominum. Ex his constare potest, quod sicut illi Gradus aperiuntur, ita homo in Domino sit, et Dominus in illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church