Divine Love and Wisdom (Ager) n. 274

Previous Number Next Number See English 

274. II. Quod Mens naturalis, quae est forma seu imago inferni, descendat per tres gradus. Quod in omnium maximis et minimis sint duplicis generis Gradus, qui vocantur altitudinis et latitudinis, videatur supra n. 222 ad 229; ita quoque Mens naturalis in suis maximis et minimis: hic intelliguntur Gradus altitudinis. Mens naturalis ex binis suis facultatibus, quae vocantur Rationalitas et Libertas, in eo statu est, ut possit per tres gradus ascendere, et per tres gradus descendere; ascendit ex bonis et veris, et descendit ex malis et falsis; et dum ascendit, clauduntur gradus inferiores qui tendunt ad infernum, ac dum descendit, clauduntur gradus superiores qui tendunt ad Coelum; causa est, quia in reactione sunt. [2] Tres illi gradus superiores et inferiores non aperti sunt nec clausi in homine recens nato; est enim tunc in ignorantia boni et veri, ac mali et falsi; sed sicut in illa se mittit, ita gradus aperiuntur et clauduntur vel ab una parte vel ab altera. Cum aperiuntur versus infernum, tunc supremum seu intimum locum sortitur amor regnans qui est voluntatis, alterum seu medium locum sortitur* cogitatio falsi, quae intellectus est ex illo amore,** ac infimum locum sortitur conclusum amoris per cogitationem, seu voluntatis per intellectum. Est etiam simile hic sicut est cum gradibus altitudinis, de quibus prius, quod in ordine sint sicut finis, causa, et effectus, aut sicut finis primus, medius et ultimus. Descensus horum graduum est versus corpus[;] inde illi in descensu crassescunt, et fiunt materiales et corporei. [3] Si vera ex Verbo in secundo gradu ad formandum illum adsciscuntur, tunc illa vera ex primo gradu, qui est amor mali, falsificantur, ac fiunt famulitia et mancipia: ex quo constare potest, qualia fiunt vera Ecclesiae ex Verbo apud illos qui in amore mali sunt, seu quorum mens naturalis est in forma infernum, quod quia inserviunt diabolo pro mediis, prophanentur; amor enim mali regnans in naturali Mente, quae est infernum, est diabolus,*** ut supra dictum est. * Prima editio: sortirur ** Prima editio: amore;

*** Prima editio: diabolus;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church