Divine Love and Wisdom (Ager) n. 286

Previous Number Next Number See English 

286. Quod Deus non potuerit creare Universum et omnia ejus nisi esset Homo, ab intelligente perquam clare comprehendi potest ex eo, quod apud se non negare possit, quin in Deo sit Amor et Sapientia, quod sit Misericordia et Clementia, tum quod sit ipsum Bonum et Verum, quia illa ab Ipso sunt; et quia haec non negare potest, nec potest negare quin Deus sit Homo; non enim dari potest ullum ex illis abstractum ab homine, est enim homo subjectum eorum, ac separare illa a suo subjecto, est dicere quod non sint. Cogita de Sapientia, et pone illam extra hominem; num est aliquid; num potes concipere illam ut quoddam aethereum,* vel ut quoddam flammeum; non potes nisi forte in illis, et si in illis, erit Sapientia in forma, qualis est homini[;] erit in omni forma ejus[;] non potest unum deesse, ut sapientia sit in illa; verbo, forma Sapientiae est homo; et quia homo est forma Sapientiae, est etiam forma amoris, misericordiae, clementiae, boni et veri, quia haec cum Sapientia unum agunt. Quod Amor et Sapientia non dari queant nisi in forma, videatur supra n. 40 ad 43. * Prima editio: aethercum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church