Divine Love and Wisdom (Ager) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. Homo non potest esse imago Dei secundum similitudinem Ipsius, nisi Deus sit in illo, et sit vita ejus ab intimo: quod Deus sit in homine, et ab intimo sit vita ejus, sequitur ex illis quae supra n. 4 ad 6* demonstrata sunt, quod Solus Deus sit vita, et quod homines et angeli sint recipientes vitae ab Ipso. Notum etiam est ex Verbo, quod Deus sit in homine, et quod mansionem apud illum faciat; et quia notum est ex Verbo, solenne est praedicatoribus dicere, ut praeparent se ad recipiendum Deum, ut intret in illos, ut sit in cordibus eorum, ut sint habitaculum Ipsius; similiter loquitur devotus in precibus; ita quidam apertius de Spiritu Sancto, quem credunt in ipsis esse, dum in sancto Zelo sunt, et ex illo cogitant, loquuntur et praedicant: quod Spiritus Sanctus sit Dominus, et non aliquis Deus qui est persona per se, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, n. [50,] 51, 52, 53, ostensum est: dicit enim Dominus[,] "In die illo cognoscetis, quod vos in Me, et Ego in vobis,["] Joh. XIV:20.** Similiter Cap. XV:2,4,*** Cap. XVII:23. * Prima editio: 6, ** Prima editio: XIV.21:

*** Prima editio: XV:24.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church