Divine Love and Wisdom (Ager) n. 365

Previous Number Next Number See English 

365. II. Quod vita hominis in principiis sit in Cerebris, et in principiatis in Corpore: in principiis est in primis suis, et in principiatis est in productis et formatis a primis; et per vitam in principiis intelligitur voluntas et intellectus. Haec bina sunt, quae in Cerebris in suis principiis sunt, et in Corpore in suis principiatis. Quod principia seu prima vitae sint in Cerebris, constat 1.* ex ipso sensu, quod dum homo intendit mentem et cogitat, percipiat se in Cerebro cogitare; intrahit sicut visum oculi, ac frontem tenet intensam, et percipit quod intus sit speculatio, maxime intra frontem, et aliquid superius. [2] 2. Ex formatione hominis in utero; quod Cerebrum seu caput sit primum, et quod illud diu postea grandius sit corpore. [3] 3. Quod caput sit supra, et corpus infra; et secundum ordinem est, ut superiora agant in inferiora, et non vicissim. [4] 4.** Quod laeso cerebro vel in utero, vel ex vulnere, vel ex morbo, vel ex nimia intensione, cogitatio labefactetur, et quandoque mens deliret. [5] 5. Quod omnes sensus externi corporis, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, una cum sensu universali qui est tactus, tum etiam loquela, sint in anteriore parte capitis, quae vocatur facies, ac immediate per fibras cum cerebris communicent ac vitam suam sensitivam et activam inde trahant. [6] 6. Inde est, quod affectiones quae sunt amoris in quadam effigie appareant in facie, et quod cogitationes quae sunt sapientiae, in quadam luce in oculis. [7] 7. Ex anatome etiam scitur, quod omnes fibrae e cerebris per cervicem in corpus descendant, et non aliquae e corpore per cervicem in cerebra ascendant: et ubi fibrae in suis principiis ac primis sunt, ibi est vita in suis principiis ac primis: quis sustinet negare, quin origo vitae sit, ubi origo fibrarum. [8] 8. Dic alicui qui in perceptione communi est, ubinam est cogitatio, aut ubinam cogitat,*** et respondebit, quod in capite: at dic postea alicui, qui assignavit animae sedem vel in quadam glandula, vel in corde, vel alibi, ubinam affectio et inde cogitatio in suo primo, annon in Cerebro, et respondebit quod non, vel quod non sciat; causam hujus inscitiae videas supra n. 361. * Prima editio: 1 (absque interpuncto) ** Prima editio: . 4. *** Prima editio: cogitas,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church