Divine Love and Wisdom (Ager) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. XX. Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas, et facultas agendi quae vocatur Libertas. De his binis facultatibus, quae homini sunt, actum est supra n. 264 ad 267. Illae binae facultates homini sunt, ut possit a naturali fieri spiritualis, quod est regenerari: nam, ut supra dictum est, amor hominis est qui spiritualis fit, et regeneratur, et ille non potest spiritualis fieri seu regenerari, nisi per intellectum suum sciat quid malum et quid bonum, et inde quid verum et quid falsum; haec cum scit, potest eligere unum aut alterum; et si eligit bonum, potest per intellectum suum informari de mediis, per quae ad bonum possit venire; omnia media, per quae homo venire potest ad bonum, sunt provisa: illa media scire et intelligere est ex RATIONALITATE, et illa velle et facere, est ex LIBERTATE; Libertas etiam est velle scire, intelligere et cogitare illa. [2] De his Facultatibus, quae vocantur Rationalitas et Libertas, non sciunt aliquid illi, qui credunt ex doctrina Ecclesiae, quod Spiritualia seu Theologica transcendant intellectum, et quod ideo absque* intellectu credenda sint; hi non possunt aliter quam facultatem, quae vocatur Rationalitas, negare: ac illi qui credunt ex doctrina Ecclesiae, quod nemo possit bonum facere a se, et quod ideo non bonum ex aliqua voluntate faciendum sit salutis causa, hi non possunt aliter quam ex principio religionis utramque illam facultatem, quae homini est, negare: ideo etiam illi, qui se confirmaverunt in illis, post mortem secundum fidem suam orbantur utraque, et loco quod potuerint in Libero coelesti esse, in Libero infernali sunt; et loco quod potuerint ex Rationalitate in sapientia angelica esse, in Insania infernali sunt: et, quod mirum est, agnoscunt utramque illam facultatem dari in faciendo mala, et in cogitando falsa; non scientes quod liberum faciendi mala sit servum, ac rationale cogitandi falsa sit irrationale. [3] At probe sciendum est, quod utraque illa facultas, Libertas et Rationalitas, non sint hominis, sed quod sint Domini apud hominem, et quod non appropriari possint homini ut ejus, tum quod non dari possint homini ut ejus, sed quod continue sint Domini apud illum; et tamen quod nusquam homini auferantur; causa est, quia homo absque illis non potest Salvari, nam absque illis non potest regenerari, ut supra dictum est; quare homo ab Ecclesia instruitur, quod non possit verum cogitare a se, nec bonum facere a se. Sed quia homo non percipit aliter, quam quod verum cogitet a se, et bonum faciat a se, evidenter patet, quod credere debeat, quod verum cogitet sicut a se, et quod bonum faciat sicut a se; nam si hoc non credit, tunc vel non cogitat verum, nec facit bonum, et sic ei nulla religio est; vel cogitat verum et facit bonum a se, et tunc quod Divinum est, sibi addicat. Quod homo verum cogitare et bonum facere [debeat] sicut a se, videatur in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem. * Prima editio: abfque


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church