Divine Love and Wisdom (Ager) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Sunt tres gradus ascensus in Mundo naturali, et sunt tres gradus ascensus in Mundo spirituali: omnia animalia sunt recipientia vitae; animalia perfectiora sunt recipientia vitae trium graduum Mundi naturalis, minus perfecta sunt recipientia vitae duorum graduum istius Mundi, et imperfecta sunt recipientia unius gradus ejus: at solus homo est recipiens vitae trium graduum non tantum Mundi naturalis, sed etiam trium graduum Mundi spiritualis: inde est, quod homo possit elevari supra naturam, secus ac ullum animal; potest analytice et rationaliter cogitare de civilibus et moralibus quae intra naturam sunt, et quoque potest de spiritualibus et coelestibus, quae supra naturam sunt, imo potest elevari in sapientiam, usque ut videat Deum. Sed de sex Gradibus, per quos usus omnium quae creata in suo ordine ascendunt usque ad Deum Creatorem, in suo loco agendum est. Ex summario hoc potest videri, quod omnium, quae creata sunt, ascensus sit ad Primum, Qui solus est Vita, et quod usus omnium sint ipsa recipientia vitae, et inde formae usuum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church