Spiritual Experiences (Buss) n. 1983
1983.
De memoria
Ab experientia didici, quod memoria sit interior, ex qua excitatur memoria idearum materialium et corporearum, et quod talis memoria remaneat quoque penes spiritus, e qua excitantur ea,
Domino sic beneplacente, quae fuerunt in memoria idearum sensualium; quod talis memoria sit, et quod perfectior memoria corporis, hoc multis didici, imo quod oblitum homo putat, in ea memoria usque
inest, sed obruitur a sensualibus; sicut etiam constare a somnis, aliisque indiciis potest: sed praeter hanc memoriam, etiam memoria adhuc interior est, nempe idearum spiritualium, cujus ope possunt
cogitare, et loqui, et haec est qua excitatur ea interior memoria; memoria ista spirituali pollent spiritus multum prae hominibus, sic ut cogitare queant multo subtilius, et distinctius, inde facultates
eorum auctae prae eorundem in vita corporis, quod permultis experientiis confirmari potest, de quibus alibi [400, 1077]. 1748, 17 Maj.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church