Spiritual Experiences (Buss) n. 2002

Previous Number Next Number See English 

2002. Hoc satis manifestum est, quod nusquam dari queat aliquid particulare absque communi, et quod particulare regatur a communi, sic singulare, imo singularissima a suo universali, quod {1} terminos non solum cogitationi ponit, sed etiam singulis cogitationis; ita sphaera communis est quae afficit, et quae persuadet; homo nec loqui potest, et sensa sua depromere, nisi sit quaedam sphaera universalis cogitationum, quae regit, et limitat omnia et singula, ita voces singulae seu ideae fluunt convenienter quasi sponte, ut depromptae ab ea sphaera, ita ut homo nesciat, quod inde; nisi talis sphaera regeret, nequaquam homo cogitare, et loqui posset, et secundum sphaerae statum, distincte. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church