2006. PPaeterea dantur indefinitae sphaerarum communium varietates, quae definiri nequeunt, modo ad genera et species referri, sicut nempe sphaerae angelorum, ac spirituum adsunt: quaeque propriae angelorum et spirituum non commiscentur sphaeris Domini, sed temperantur, et sunt in se distinctissimae.