Spiritual Experiences (Buss) n. 2008

Previous Number Next Number See English 

2008. Ex simili communi fere, reguntur alii aliter, quivis secundum suam naturam ac indolem, sed usque tamen intra limites ejus, sic ut extra vagari nequeant, nam commune praescribit limites; quae observata per experientiam variam in spiritibus, quorum quidam tunc quasi angebantur, dicebantque se esse quasi in vinculis, quia reflectebatur super ea, quae reflexio etiam pariebat sphaeram communem, quam sustinere nequeunt, quia reflectitur super eorum vitiosa. 1748, 20 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church