Spiritual Experiences (Buss) n. 2010

Previous Number Next Number See English 

2010. Sed commune hoc, quod homini apparet tam citum et momentaneum, usque in se est tam lentum, ut angeli interioris coeli cogitare queant citius et distinctius intra unum momentum, quam homo intra plures horas, et usque tamen obscure, quod dictum est spiritibus, qui indignati valde, et usque tamen est verum, quia confirmatum. 1748, 20 Maj. Differentia usque multa est hominum quoad cogitationes; in quibus clausum est, et plus memoriae, eo minus cogitationis {1} inest, in quibus autem apertum, et plus memoriae interioris, eo plus cogitationis, quia ei {a} inferuntur plura a Domino, secundum Ipsius beneplacitum. 1748, 20 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. cogitationi$ @a h.e. iis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church