Spiritual Experiences (Buss) n. 2017

Previous Number Next Number See English 

2017. De dracone

Descriptus est, ut reor, prius [487, 501-08, 526, 538, 634], nempe quod se in plures formas convertere possit, nempe apparere sicut angelus bonus, flere et quasi resipiscere {1}, nec aliter tunc apparet, imo loqui cum aliis spiritibus, ut mecum, indifferenter, et simul tunc cum aliis nectere dolos, sed usque id auditur ex indifferentia ejus loquelae, in qua aliquid absentiae inest, et alia similia. @1 ms. resipisere$

2017a. Sed quod is non {1} inde deturbatur, quod momento fieri potest, et saepius factum, in causa est, quod qui eum adorant in mundo, post vitam corporis, seu post {2} mortem corporis, similes sibi sunt in altera, nec sciunt aliter, quam [quod] {3} vivant in corpore, sic ut stupescant, si quis aliter iis dicat, ii tunc in suis animis habent venerationem pro eo sicut pro idolo, quare iis permittitur {4} eum adire, primum, nam cupiditates et falsitates non momento auferuntur, quia in tali statu sunt animae-sic {5} enim frangerentur-sed {6} successive, ideo toleratur, et permittitur, inde tandem sensim educuntur, ad alia loca; nec se res aliter habet ac cum gentilibus, qui quoque sua idola adeunt, sed ab iis, secundum status vitae eorum in mundo, evocantur, ut primum corporeum tale abrasum est. 1748, 20 Maj. @1 ms. toleretur in coelo, non$ @2 ms. portem$ @3 sic J.F.I. Tafel$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. permittuntur$ @5 ms. animae, sic$ @6 ms. frangerentur, sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church