Spiritual Experiences (Buss) n. 2019

Previous Number Next Number See English 

2019. Differentia status hominum et spirituum in genere

Sunt multae differentiae status spirituum et eorundem cum fuerunt homines, de quibus passim; hic modo memorandum, quod homines objecta sensuum habent, quae sensus eorum internos movent, mutant, flectunt, in spiritibus non ita: quod homines in societatibus vivant, et quidem talibus, quibus associantur variis ex causis, ita quae non similes sunt, sed dissimiles, aliter spiritus, qui associantur similibus. Homines memoria corporea gaudent, ex qua suamet capiunt, non ita spiritus. Homines quoque ventura ex praeteritis volvunt, non ita spiritus, qui nec praeteritorum memoriam habent, nisi dum propter certos fines excitatur. Homines non penetrant multum, spiritus vero multo magis, cogitata aliorum, sed cum discrimine, vident sic {1} in aliis quae ab iis fluunt. Hominum cogitationes alligatae sunt, sicut substantiae organicae eorum, corporeis, non ita spiritus. 1748, 20 Maj. @1 ms. vident, sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church