2030. De quodam qui nuper decessit
Quidam ad me venit vespera, qui mecum loquutus est, et ex signis constare potuit, quod nuper e terra venit, et sicut {a} tunc spiritus, qui sunt avidi sciendi, varie volebant explorare qualis esset, et si aliquid non concordaret, illico eum infestare volebant, sed toties prohibebantur, sic ut defenderetur continue, et quidem praecipue ex ea causa, quod peregrinus, quibus bonum facere mandatum est, ideo boni sppritus, et angeli, a Domino, tutati sunt eum, quamvis [spiritus] variis modis eum sibi associare vellent, et sic malum ei afferre, ut solitum, imo suis artibus usi, sed in vanum. Is erat primum supra {1} caput, postea sub cerebello; ut non scire inde potuerint, qualis. @1 J.F.I. Tafel super$ @a forte pro quia vel quoniam$