Spiritual Experiences (Buss) n. 2040

Previous Number Next Number See English 

2040. Quod critici nihil intelligant prae aliis qui non critici sunt

Aliquoties mihi ostensum est, quod critici, seu qui gnarissimi fuerunt Linguae alicujus, ut Hebraicae, imo qui lexica concinnarunt, et translatores Mosis et prophetarum, multo minus intellexerint quam qui non critici fuerunt-nam {1} verborum inspectio id secum habet, ut distrahatur mens a sensibus, et haereat in verbis-et {2} cum aliquam significationem alicujus verbi arripuerint, eam arripuerint, nihil solliciti de sensu, quem usque impellere potuerunt, et vi urgere, ut coincidat, quod posita significatione literae mille modis facere solent, haec per vivam experientiam mihi ostensa sunt. 1748, 22 Maj. @1 ms. fuerunt; nam$ @2 ms. verbis, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church