2046. Mirum est, quod audiri {1} manifeste possit, quum loquuntur, in quo statu sunt, sicut dum in statu somni magis minusve {2}; tum etiam num sint dolosi, quod manifestatur in ipsa loquela, tametsi nulli doli percipiuntur, et hoc secundum diversitatem malitiae, ita omnes affectiones ex sola loquela, ab angelis ex misericordia Domini, possunt cognosci, praeterquam ut explorentur; dolosorum loquela est tacita, in quovis sono dolosi imago, quae cognoscitur ab iis quibus Dominus dat ea cognoscere, ita in reliquis. 1748, 22 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. audire$ @2 ms. minusvis$