2051. Quod spiritus quoque odores producere possint
Aliquoties acciderat, quod spiritus odores, tanquam objecta odorum adessent, producerent, de quibus, ut reor, prius passim [323, 791, 1044-47]; hodie, dum sermo erat de floribus et liliis, producebant florum seu liliorum odorem, satis vivum, quod solum annotare licet. 1748, 22 Maj.