Spiritual Experiences (Buss) n. 2059

Previous Number Next Number See English 

2059. Percipiebant quoque, quomodo ideae hominis contrariis et alienis mixtae omnino separandae sint, et distinguendae, nam in omni eorum cogitatione eae recurrunt, et quia {1} tot spiritus, quidam {2} excitant eam ideam, mixtam, alii aliam, inde confusio; non quidem ita nocet in corporeis et naturalibus, ac in spiritualibus, cum spirituales ideae immixtae et infectae sunt spurcis terrestribus, corporeis et naturalibus, quod impedit quin anima inter societates coelestium possit transferri, nam societates ea quae abominantur illico percipiunt, et abhorrent, nam communio idearum est {3} plurium, et quid in unaquavis idea mixtum est, et quod putat latere, usque manifeste percipiunt, quare non potest non quin ex societate ista ex se removeatur, dum quae polluta sunt, purificentur, nam exquisitissima {4} perceptio omnium compositorum datur coelestibus, sique in uno statu non perciperetur, usque in alio, et manifestius, quo propius ad statum ideis spurcis contrarium, sic anima quidem in coelum potest admitti, sed tunc in certis statibus, et inter certas societates, cum cautelis plurimis aliis per spirituum ordinationem: 1748, 23 Maj.: quod fassi etiam sunt, qui in coelum sublati sunt, et quidem ea voce quod prorsus persuasi. # # @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui in ut apparet$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @3 ms. sunt$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. exquisitissimus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church