2061. {1} # # Quidam qui in coelum interius sublati, cum legerem Deut. III, a principio ad finem, et ii in sensu spirituali intellexerunt, postquam legi, dicebant, quod ne apex quidem esset, in quo non spiritualis sensus, cohaerens, sic ut singula, etiam minutissima {2} inspirata sint, ac ibi voces singulae, ac nomina virorum, significent res, prorsus secundum seriem Verbi, quod confirmatum ab iis, et quidem stricte, juramento [confirmare] velle se ajebant, sed non permissum. 1748, 23 Maj. @1 auctoris indicio conformiter, 2061 huc transpone$ @2 ms. minitussima$
Quod homo aut spiritus nihil {1} scire ex se debeat, et quod tunc primum sapiat
2060. Dictum spiritibus, quod qui parum, sicut nihil ex semet sciat, is primum sapiat, quod eodem redit, ac illud: qui nihil est, is est aliquid, seu quantum est nihil tantum plus est, quia tunc primum Dominus est apud eum, et tunc primum sapiens est, quia sapientia non est ejus sed Domini, ita quoque in caeteris: mirati sunt spiritus, cum illa dicerem; et cogitant nunc ac silent, cum tamen veritas est, et eodem redit ac id quod quo minus ex suo proprio habet quis, eo magis ex Domini. 1748, 23 Maj. @1 ms. Cum homo aut spiritus nihil sciat ex$