Spiritual Experiences (Buss) n. 2082

Previous Number Next Number See English 

2082. Clandestina ac interna invidia, seu invidia in cogitationibus multo perniciosior {1} est invidia quae se exserit {2}, seu in odium, aut in iram erumpit, haec facilius abstergi potest; nam clandestina seu interna aut cogitationum, id quoque secum habet, quod cogitatione penetret in spirituum cogitationes jucundas, quae interiores {3} sunt, eas arripiendo sibi, et illico et quidem momento destruendo. 1748, 27 {4} Maj. @1 in ms. perniicioior superposito s emendatum$ @2 ms. exerit$ @3 ms. interioes$ @4 sic ms., forte pro 26$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church