2087. De sphaera spirituum circumcirca hominem
Ad ideam spiritualem repraeseetatum est manifeste, non solum quod sit quasi sphaera spirituum circumcirca hominem, et quod homo sit unus eorum, qui in sphaera, sed mihi apparuit, sicut homo esset, aliquod punctum quasi solidum, circum quem sphaera ista, nam dum homo in corpore est, tunc terrena ejus etiam repraesentantur per tale solidum punctum, sicut globi terraquei {1} circumfunduntur suis sphaeris atmosphaericis, at vero corporeis depositis fit sicut unus spirituum, et in sphaera ista similiter ac spiritus est: quod talis spirituum sphaera circumfluat, major minorve, virium agentium per spiritus, seu conatuum, quod eodem est, manifeste etiam ostensum erat spiritibus circum me, qui agnoverunt talem dispositionem, et perceperunt; et dicebant se manifeste eam percipere. @1 ms. terreaquei$