2102. De Pace
In specie pacis eram, ita remotus a cupiditatibus, quas insinuarent spiritus, quod ii observantes mirati sunt, et dicebant, quomodo sic vitam habere potuissem, quia nullae cupiditates? putantes nullam vitam dari, quam cupiditatum, quia ex iis, vitam enim aliam nesciunt, quam eam quam putant esse eorum, proinde cupiditatum; sed respondere iis dabatur, quod tunc multo majorem vitam habeam, sunt enim vita Domini, Qui est Ipse Pax, ita vita coelestis, seu affectionum coelestium, quas ignorant: putabant iterum ii, quod talis vita esset extra aliquem, non intra, sed cogitare dabatur, quod ii putent vitam cupiditatum quam putant suam esse intra eos, quare etiam imputantur ei [vitae] peccata, cum tamen non eorum foret, proinde non imputatio, si in fide in Dominum; quod vitam Domini attinet, illa adpropriatur {1} homini adhuc magis, quia interius ac intimius, ac intime, quare quoque perceptionem gaudiorum exquisitiorem multo habent. 1748, 28 Maj. @1 ms. adpropriatur$