Spiritual Experiences (Buss) n. 2106

Previous Number Next Number See English 

2106. Quod spiritus se agnoscere potuerint ex facie mea in speculo

Pluries contigit, quum respicerem faciem in speculo, adductus ad id faciendum, quod cogitationes spirituum apud me, qui simul per oculos meos videbant, nihil autem cogitantes, quam quod essent in corpore seu in mundo, similes facies, ac habuerint in vita corporis, sibi fore putaverint, inde quoque faciei vultu aliquantum, quantum fieri potuit, in vultum eorum faciei mutato {1}, se agnoscebant, unus post alterum, plures indignati, alii sic agnoscentes quod in altera vita essent; tum quales animos habuerint cum semet in speculis vidissent; de quibus toties cum iis loquutus, agnoscentibus {2}. 1748, 28 Maj. @1 ms. mutatus ut apparet$ @2 ms. agnoscentes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church