Spiritual Experiences (Buss) n. 2113

Previous Number Next Number See English 

2113. Quid proprie Praeputium

Proprie significat praeputium, invidiam propter felicitatem aliorum, quare praeputia ob repraesentationem invidiae propter felicitatem aliorum erant exscindenda; hoc mihi ostensum est hodie, appercepi enim quod spiritus boni et angeli auferrentur in interius gaudium, seu in felicitatem supra illam, quam habuerunt, ac interea erant spiritus, qui indignabantur, et invidebant, ut solent plerumque, quod alii in felicitatem auferrentur; utrorumque [affectum], nempe tam felicium felicitatem, quam spirituum indignationem mistam invidia, sentire mihi dabatur, satis manifeste, et unde; et repraesentabatur mihi, cum ii qui indignati sunt et invidebant, etiam in felicitatem superiorem auferrentur, quod quasi praeputium auferretur, et dicebatur mihi a quodam angelo, quod inde sciri possit, quid praeputium, et quid circumcisio significet {1}, et repraesentaverit. 1748, 29 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. significetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church