2133. De sanctis
Quidam ex religione Catholica, hodie ad me venit, sicut fere quotidie aliqui qui nuper mortui sunt, ex variis religionibus, hic [erat] Romano-Catholicus, mecum loquens, sermo quoque erat de iis, qui sanctificati sunt in terra, cui dicebatur, quod nullus sanctus {1} in toto coelo sit, quam Solus Dominus, et quod angeli sancti dicantur, id est ex sanctitate Domini, qui Ipsa Sanctitas, inde etiam Spiritus Sanctus vocantur; qui angeli sunt, fatentur, quod in iis prorsus nihil sanctum sit, sed spurcum, et quod sanctitas sit Solius Domini; nam notum est, quod angeli non sint sancti, ex Psalm. David. {a} @1 ms. santus$ @a ubi incassum locum petivimus; cf. autem Hiob. XV:15 et vide 1367$