Spiritual Experiences (Buss) n. 2137

Previous Number Next Number See English 

2137. Quod ex Loquela spirituum omnes Linguae trahant suam originem

Spiritus, cum quocunque loquuntur, lingua eorum, sicut vernacula, loquuntur, nec sciunt aliter ac quod nati in terra, et educati in lingua ista fuerint, est eorum quasi vernacula, nec aliter sciunt, nisi daretur iis reflexio, ita qui in Europa, et in aliis partibus terrae {1}, qui ante aliquot mille annos mortui, mecum loquuti sunt lingua mea, quam tam bene ac ego sciverunt, nescientes quod vernacula mea, sic alius regionis, priusquam id iis dictum; imo si Domino beneplaceat, multo accuratius, et citius [loquuntur], quam qui natus in regione, et educatus in lingua, quod expertus quoque. @1 ms. terra ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church