Spiritual Experiences (Buss) n. 2171

Previous Number Next Number See English 

2171. Quod quidam continue conentur hominem perdere

Sunt genera et species etiam eorum, qui continue cogitant malum inferre homini, imo cruciare, crudeliter tractare, interficere, qui cum tenentur in vinculis, vix quicquam sciunt de perniciosa eorum natura, at utprimum laxatur vinculum, momento erumpunt sicut furiae, et hominem interficere conantur; sicut saepe mihi accidit, cum aliquid mali intenderetur mihi, et laxaretur {1} vinculum, illico et momento clamabant, quid vellent, nempe (intet skal du vara elak mehr {a}), solum phantasia de similibus quae mihi {2} nocerent, et tunc laxato vinculo, clamabant; exinde constare potest, quid in conatu eorum est, qui continue operatur, sed intra vinculum {3}, et secundum laxationem vinculi; quodque conatus sit agens, vinculis laxatis. 1748, 2 Junius. @1 ms. laxeretur$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. me$ @3 J.F.I. Tafel vincula$ @a = non amplius malus eris (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church