Spiritual Experiences (Buss) n. 2175

Previous Number Next Number See English 

2175. Quod malorum sint innumerabiles imo indefinitae diversitates

Quidam spiritus cum audiverunt, quod in homine et spiritu, et angelo, nihil nisi malum est, quod eorum proprium, cum aliquam malitiam exercebant, sicut praestigias, ac similia, dicebant de me et aliis, quod similes iis essemus, quia nihil nisi malum, ita concluserunt, quibus responsum est, quod nihil nisi malum sit in unoquovis, sed cum indefinita {1} diversitate et varietate, unius enim inclinatio ad hoc malum aut aliud est minor majorque, et quod plures malorum commixtiones sint, sicut amorum et cupiditatum, tum sicut cupiditates cum appetitibus corporis et ejus voluptatibus conjunctae sunt: verbo indefinitae sunt, et nusquam in aeternum emendabiles. 1748, 3 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. indefinitate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church