Spiritual Experiences (Buss) n. 2197

Previous Number Next Number See English 

2197. Quod unicuique ideae compositae penes hominem, et ideis ex quibus componuntur, spiritus, et spirituum societates correspondeant

Ab experientia scire mihi datum est, quod cuicunque ideae, et iis quae ideis insunt ut et quae adhaerent, sint spiritus qui correspondeant, et quidem in societatibus spirituum, sint qui suo modo correspondeant; similiter in coelo [sunt qui correspondeant iis], quae in ideis spirituum; quo itaque plures societates, et coelum majus, eo exactior correspondentia omnium et singulorum. 1748, 5 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church