Spiritual Experiences (Buss) n. 2203

Previous Number Next Number See English 

2203. Quod spiritus, dum se manifestant, soleant facies suas variare, usque tamen retinere suam

2203. Prius mihi ostensum est manifeste, quod spiritus cum se manifestarent, quorum facies tam manifeste videre poteram, sicut homo hominem, et hoc saepius, facies {1} suas quandoque variabant, per mutationes ab uno limite ad alterum, sed usque eadem facies in genere retinebatur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum suis variationibus, sic erant quasi facies totius affectionis istius {2} speciei, cum suis variationibus. @1 ms. saepius; facies$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church