2211. Quomodo se habent repraesentationes et cogitationes angelorum respective ad hominis
Loquutus sum angelis, quod non fit per loquelam, de angelorum qualitate, quoad eorum cogitationes respective ad cogitationes hominis; nempe quod se habeant cogitationes angelorum, sicut viscerula alicujus vermiculi, qui vix apparet oculo hominis, nisi sicut punctum, obscurum, vel majus, sic uniforme, et simplex, tanquam nihil plus esset, quam corpusculum; cum cogitationes angelorum qui interius vident {a}, se habeant sicut viscera ejus {b}, quae talia sunt paene sicut in animali majori, cum suis organis, ventriculo, cerebris, medullis, etc., ex iis componitur corpus tale, sic ex multiplicibus membris, cogitationes angelorum se habent sicut interiora talis, sic ideae eorum [respective] ad ideas hominis, ex iis repraesentatis fluit compositum seu corpusculum, cum tamen in se dissimiles appareant, usque tamen tales, ut inde fluat compositum tale. @a h.e. cum [tamen] qui interius vident cogitationes angelorum$ @b h.e. hominis$