Spiritual Experiences (Buss) n. 3861

Previous Number Next Number See English 

3861. Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam occipitii, seu eorum susurrus tonans, ostensa est eorum operatio, quo praecipue se extendat in corporis extimis, et determinabatur eorum operatio primum in totam faciem, dein se trahebat versus partem faciei sinistram, et porro versus aurem, quae operatio sentita per influxum quasi venti levissimi non ut ventus sentiti, paulum frigescentis, progrediebatur sic a tota facie versus faciei partem sinistram, tum ad aurem, circum quam perstabat manifestius; quo significabatur, qualis operatio sensus istius communis seu involuntariorum fuerat a primo tempore, et quomodo progressa, et quod hodie circum aurem sinistram sit; influxus communis naturalis imprimis se exserit in faciem, et in regionem lumborum, caetera magis a voluntate pendent, seu a musculis per fibras cerebri, at facies non item, sicut constat ex eo, non solum quod faciei inscriptus appareat animus, seu affectiones hominis, sed quod affectiones et cupiditates naturaliter se ostendant in facie, absque hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae genera et species, de quibus loquutus, quod talia appareant in facie hominis, cum incidunt, praeter alia, sicut cuivis notum est, quod illico, ex facie sciat homo, quae mutationes animi ejus, haec a cerebello, per ejus fibras.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church