Spiritual Experiences (Buss) n. 4348

Previous Number Next Number See English 

4348. De hypocritis quod sit stridor dentium De spiritibus qui cogitare videntur bene, sed usque sunt mali Vincula interiora Fuerunt spiritus apud me, qui dolorem dentium a dextra parte maxillae, et ibi carni dentium, et ossibus usque ad aurem dextram, infuderunt, putavi quod essent crasse naturales, et corporei, sed animadverti quod subtilius penetrarent cogitata mea, et animadverterent singula [plus] quam alii, tum quod ex cogitatione, quae est exterior, loquerentur bene, ita ut ex hujus cogitationis loquela nihil aliud sciri queat, [quam] quod boni, rationale erat omne quod ita cogitavit et loquutus [quidam], sed usque animadvertebatur intus quod non tale, sic ut cum hac cogitatione conjunctus esset spiritibus malis interioribus, tales in vita corporis similiter loquuntur, tum cogitant, sed usque interius mali sunt, nam pro fine habent se et mundum; haec sunt vincula non externa, sed interiora, quibus aliqui pollent, sed vincula conscientiae non, quibus relaxatis ruit in fines suos: et quia communicatio datur cogitationum in altera vita, hic dissensus appercipitur manifeste. 1749, 10 Aug. Ut scirem quomodo essent, interiores spiritus mali adimebantur, et loco eorum meliores, dicebat tunc quod non sciat quid loquebatur, et quod sic vitam non habeat, nam vita ejus interior constabat in eo. Influxus est in periostea dentium, tum in pericranium circum dextram aurem, cui dolorem creant satis malum et gravem, indicium quod mali, qui non dolorem, sunt boni et sensibiles omnium quae cogitantur, ea sensibilitate est periostea: dicebant quod tales ad cancrum contribuant. Exinde constat, quod fines etiam altius se recondant, fines sunt vitae. Tales aderant cum legerem illa quae scripta de Verbo, et typis impressa, adimebant omnem jucunditatem, et inducebant contemtum, praeter quod scirent, quia in vita corporis capti sunt dulcedine quadam vitae mundanae, in qua posuerunt coelum, ita contemtu habuerunt, illa quae coeli sunt. Sunt hi hypocritae, qui loquuntur bene, cogitant male: dentium stridor et dolor in radicibus et in periosteis gravis per aliquot dies inde sentitus, et experientia viva saepius instructus, quod a tali, cum removebaturcessabat, et quantum removebatur, etiam in alia periostea capitis transibat, secundum status ejus diversitates.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church