4518.
Tandem eo venerunt, ut invenerint artes se alligandi etiam spontaneis idearum, nam quaelibet idea spontaneum quoque habet, quod homo nescit, sic ut sit voluntarium et spontaneum in ideis memoriae seu cogitationis, hoc inveniunt per id, quod hoc faciant tempore noctis, et fingant se adhaerescere crinibus, qui in occipitio, sub cerebello; tempore noctis sciunt quod homo in spontaneis sit, et quod cerebellum sit ex quo spontaneum, et sic quod crines qui ibi sint talia quae adhaerent, inde est pectere crines in inferno: crines sunt naturalia externa. Alligatus sum ita prophanissimo subjecto, et tunc eram fere in alio statu, minus quam prius cogitare potui sicut a me, ducebantur ideae magis violenter, contra voluntatem.