Spiritual Experiences n. 4553

Previous Number Next Number See English

4553.

De inferno sub calcaneo pedis
Sub calcaneo profunde est infernum, apparet inter pedem et infernum sicut vacuum, sic ut appareant statim in profundo, ibi sunt malitiosissimi, clandestine explorant animum, ut nemo sciat, et insidiantur cum aliis, ut perdant, et hoc variis modis, saepius illos observavi et vidi, effundunt clam venenum ad illos qui supra sunt, et insufflant et incitant ad facienda mala; tam malitiosi sunt, et interiores malitiosi, ut vix aliqui malitiosiores, apparent ibi quandoque in palliis sicut Jesuitae, et quandoque aliter, saepe castigantur, et tunc demittuntur profundius, et obvelantur nube, sicut petra, sunt ibi qui intus malitiosi sunt, imprimis ex sorte illa quae Jesuitae vocantur qui tales, alii sunt ad dextram antrorsum prope super magos, et quoque infra; qui sub calcaneo sunt, illi possunt inducere ad lachrymandum, quando volebant etiam lachrymarum aquas ex meis oculis exprimebant; tum quoque possunt aliquid timoris incutere; et hoc ex habitu, quod apud aegrotos et alios fuerint, ab illis obtinendi opes pro suis monasteriis, tunc enim artificium illorum fuerat adigere illos ad lachrymandum, ut moverent ad misericordiam, et incutere timorem pro purgatorio. Observati etiam in media distantia sub calcaneo, qui ibi apparent sedere sicut in camera et consultare, sunt quoque malitiosi sed non in eo gradu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church