Spiritual Experiences n. 4560

Previous Number Next Number See English

4560.

De malis qui meritum posuerunt in operibus
Profunde sub illis qui ligna secant, de quibus prius [273, 534 ff., 4177], in inferno quodam sunt illi qui meritum posuerunt in operibus, cogitavi de Bezaleel qui fecit illa quae ad arcam pertinebant [Exod. XXXI: 1-11], inde emissus quidam loquebar cum illo, dicebat quod plura bona fecerit, et nihil in altera vita obtineat, sed quod in inferno sit apud similes, ubi dura patitur, et percipiebam in singulis ejus cogitationis, si modo aliquid bene cogitaret, aut bene loqueretur, et magis si bene faceret, quod vellet remunerari; sic ut remuneratio singulis inesset, dicere ei datum, quid remunerationis velit, quia talis est, dicebat ut in coelo esset, et ibi praeficeretur aliis, dicere dabatur, quod apud bonos non esse posset, quia sic inspiraret illis ex se simile, et sic malum faceret illis qui nihil tale cogitant, sciunt enim ibi quod nihil ex merito, sed omnia ex gratia et misericordia, ita laederet illos; et praeterea nusquam contentus esset, cogitatio ejus continua foret, ut vellet remunerari, et quod quicquid obtineret, non responderet ejus merito, sic ad dominium aspiraret super omnes, et vellet esse deus, etiam supra Deum; quapropter non potest aliter quam ut sit inter tales qui in simili adscita natura fuerunt: institit quod plura bona opera fecerit, sed dictum quod sui causa, et quod remunerationem habuerit in vita corporis, ibi praepositus aliis, et super aliis dominatus est, et sic jucundum habuerit, et quod ne quidem cogitaverit de altera vita: et insuper dicere datum, quod quidam simplices simile quid credant ex Verbo, quia ibi dicitur, quod merces illis in altera vita, et quod perplures ab illis in coelo sint, sed quia tales sunt, ut sint contenti paucis in Domino, nec adspirent ad altiora nec ad dominium, et quod aliter se habeat cum illis qui non contenti sunt paucis, et qui dominari super alios volunt, illi nusquam contenti sunt, quapropter tam remoti a coelo tenentur; hi nusquam possunt habere charitatem erga proximum, et ei tam bene velle quam sibi, minus delectari in eo, ut aliis benefiat pae se, ut omnes angeli faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church