De vita post mortem, quod appareat homo sibi vivere in mundo
Cum aliquibus intra Ecclesiam in sermone fueram de vita hominis post mortem, dixerunt quod homo qui moritur non exsuscitetur in vitam nisi die ultimi judicii, et quod tunc resurgat etiam corpore, sed illis toties respondi, quod dies ultimi judicii cuivis sit statim cum moritur, et quod tunc in alteram vitam veniat, et ibi appareat sibi in corpore plane sicut in mundo, sed quod corpus ejus ibi non sit conspicuum oculis corporis in mundo, sicut nec corpus in mundo conspicuum est oculis illius corporis ibi, sed hoc prorsus illi ab Ecclesia hic in mundo negarunt, et quoque irriserunt, nescientes, quod hoc scirem ab ipsa experientia, dicebant quod credant resurrectionem modo dari cum corpore simul, et quod animae esset corpus, hoc prorsus non scire volebant, ne quidem quod animae esset aliqua forma, minus quod anima sit spiritus in forma humana post vitam corporis; inde appercipiebam, quod prorsus nullam ideam haberent de anima quod sit aliquid, nec de spiritu, nec de interno homine, et quod illis prorsus ut paradoxon, imo ut impossibile appareat, quod homo in forma humana appareat in altera vita, sicut spiritus et angeli qui apparuerunt pluribus, de quibus in Verbo; exinde quoque concludere potui, quod pauci intra Ecclesiam credant resurrectionem. De hac re etiam aliquoties loquutus sum cum spiritibus, qui mirati sunt, quod homo Ecclesiae hodie talis sit, et maxime quod id prorsus rejiciant, quod homo sicut homo appareat in altera vita, similiter ac omnes spiritus et angeli inter se, et quod se mutuo videant multo clarius quam in mundo, se mutuo audiant, colloquantur inter se, imo se tangant, ita quod in corpore sint, et quoque in mundo, sed in alio, qui oculis hominum viventium in corpore terrestri non conspicuus, sicut horum mundus non oculis illorum.