De morbis, de illis qui inducunt febres et similia
Ostensum mihi per vivam experientiam, quod spiritus medii sint qui directe in profundo sub medulla spinali sunt, cum illis datur copia ascendendi, seu communicandi suam sphaeram, ita cum aliquatenus aperitur id infernum, quod infundant calorem febrilem, hoc mihi ostensum per vivam experientiam per integrum diem, eram sicut febricitans in tali calore, et tunc dabatur scire, quod ab inferiori infunderetur, et ab illis qui ibi. Calor ille est pure corporeus, usque ab origine vitali, sed separato a calore vitali interiori; et scire datum, quod apud homines qui in febribus sunt, tales spiritus sint, nam aegrotus arcessit fomentatores, ruunt tales ubi sphaera eorum; apud hominem nihil peragitur, nisi per spiritus, vita ejus est inde, ita quicquid est vitae conforme et non conforme, ut primum tales abiguntur, cessat febris, sed quia omnia et singula secundum ordinem fiunt, et procedunt omnia secundum illum, ideo quoque statas vices habent febres plurium, omnia enim disponenda erunt intra tempora illa, ut in incolumitate permanere possit homo; si autem non ei conducit, ab illis moritur; opes medicae etiam sunt causae mediae, quas Dominus ex Providentia disponit, quod resipiscat homo ex Providentia Dei, novit homo, ita enim loquitur, et quidam id agnoscunt, restitutionem tribuendo Deo, et gratias propter id agendo.